- CATTI
- CATTIab Hermonduris, ob rivum, unde sal colligebatur, victi sunt, exuviis Marti et Mercurio dicatis, i. e. hominibus, equis iumentisque internecioni datis, Tacit. l. 13. Annal. c. 57. Chattae Ptolemaeo populi German. hodie Hessi, a Druso domiti, quorum regio Hessia, seu Hassia, Hessen vulgo, teste Iuniô: Baudrando erant, ubi nunc Hassia, cum parte Turingiae et Brunsuicensis Ducatus, prope Visurgim fluvium et Cheruscos. Postea in insul. Batavorum transgressi sunt, Tacit. Hinc in Batavis sunt Cattorum vici duo, vulgo Catwick, ad mare et Rhenum, apud Lugdunum urbem. Adversus Cattos nulla necessitate bellum sumpsit Domitianus Im perator, A. C. 85. sed amislô Poppaeô Sabinô Consulari rediit, Dion. l. 67. Horum meminerunt Martial. l. 2. Epigr. 2. v. 5.Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,Quae datur ex Cattis laurea, tota tua est.Iuvenal. Sat. 4. v. 147.Tamquam de Cattis aliquid, torvisque Sicambris,Anxia praecipiti venisset epistola pinnâ.Vide Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. ibique Cl. Ottonem ICtum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.